- PATINA
- PATINAan a patendo; unde saepe in veter, libris Patena scribitur, ut vidimus supra: an a πατάνη, ut Suidae visum? Graecis Λοπὰςest: a Romanis, luxuriante sequiore aevô, variis argumentis caelari consuevit. Unde Hederatam memorat Treb. Pollio in Claudio, c. 17. Patinam argenteam hederatam librarum XX. et III. Ubi hederata Patina Salmasio videtur habuisse tantum folia hederae caelô expressa: corymbiatus autem discus, cuius ibidem mentio corymbos, i. e. uvas hederae: cum inter hederae species κορυμβίας κιττὸς Theophrasto ecenseatur. Specillatae patinae meminit Flav. Vopisc. in Probo, c. 4. Patinam argenteam librarum decem specillatam; ubi ex libro Palation et vet. editione, Specellatam reponit idem Salmas. Specellum enim diminutivum a speculo, parvum nempe speculum: sicut vascellum a vasculo, locellus a loculo, et similia. Specellata autem patina a genere caelaturaeitidem dicta, quod intus haberet crebra exsculpta vel specella. Plin. l. 33. c. 9. Quin etiam pocula ita figurantur exsculptis intus ceu speculis, ut vel unô intuente populus totidem imaginum fiat. Hinc non dubium est, Patinam appellari l. c. specellatam vel speculatam, quae ad eum modum figurata esset, ut specula varia caelô expressa haberet intus, areddendas plures imagines etc. Perfusae aurô patinae, apud Anastasium, sunt χρυσέμβοφοι, i. e. deauratae, quemadmodum aurôsuperfusa statua occurrit in lapide veter. STATUAM SECUNDAM. AURO. SUPERFUSAM. LOCARI. SUMPTU. PUBLICO. PLACUIT: quae aliter sub auro decerni aut constitui dicebatur etc. At fictiles erant, in quibus lautiores cibi apponebantur. Iterum Plin. l. 35. c. 12. Atque ut luxu quoque aliqua contingat auctoritas figulinis, tripatinum, inquit Fenestella, appellabatur summa cenarum lautitia. Una erat muraenarum, alteraluparum, tertia myxonis piscis, inclinatis iam scil. moribus, ut tamen eos perferre Graeciae etiam Philosophis possimus. Iuvenal. Sat. 4. v. 134.Debetur magnus Patinae, subitusque PrometheusArgillam atque rotam citius properate.Et. Sat. 11. v. 19.Et quaringentis nummis condire gulosumFictile, sic veniunt ad miscellanea ludi.Quae verba, condire gulosum fictile, dixit Graecus Poeta Meleager apud Stratonem Sardianum, εν τῇ παιδικῇ ΜούσᾁΕἰ γάρ σοι τάδε τερπνὰ πόροι Θεὸς, ὦ μάκαρ, οἵκνΑ᾿ρτύσεις παίδων Π᾿ωμαϊκὴν λοπάδα.Ubi vides, ᾽Πωμαϊκὴν λοπάδα, Romanam Patinam proverbiô Graecô iactari, de miscellanea patina, variis et exquisitis lautitiis refertâ, qualis inprimis, Aesopea et Vitelliana fuit, iam supra memoratae voce Luxuria: quarum haec ducentis sestertiis constitit, scarorum iecinora, muraenarum lactes, phasianorum et pavonum cerebella et phoenicopterûm linguas continens, ut videre est apud Sueton. in Vitell. c. 13. Illius meminit Tertullian. de Pall. c. 5. ubi de Aesopo, Ex avibus eiusdem pretionstatios, ut canoris et loquacibus quibusque, sexcentum millium Patinam confiscavit. Qui locus varie ab Eruditis hactenus acceptus est. Budaeus sensit, hanc Aesopi patinam centenariam fuisse, i. e. centenis avibus structam, quarum singulae senis milibus numûm coemptae fuerint: totam patinam sexcentis sester tiu^m stetisse. Sed huic sententiae repugnat Plin. qui l. 35. c. 12. diserte scribit centum milibus patinam Aesopi stetisse. Vetus Salmasii liber, et prima editio Rhenani, plane etiam in Tertulliano legunt, contum millium patinam confiscavit, non sexcentum. Atque ita afrum in Plinio legisse, nec aliter Plinium scripsisse, verba ipsius aperte testantur, quae sic habent: Nam nos cum unam Aesopi tragoediarum histrionis, in natura avium, diceremus sestertiis C. stetisse, non dubito indignatos legentes. At hercules, Vitellius in Principatusuo CC. sestertiis, condidit patinam, cui faciendae sornax in campis exaedificata erat, quoniam eo pervenit luxuria, ut etiam fictilia pluris consent, quam murrhina. Quibus ex verbis discimus, primum fictilem fuisse Aesopi patinam: deinde centum tantum sestertiis constitisse: praeterea pretium illud. quô patina taxata est, pro manupretio datum esse figulo, qui eam ex humo duxit. non pro avibus, quas in ea posuit Aesopus. In eo enim spectanda indignatio, non quod Vitellius Apicium superaverit, Princeps privatum, sed quod, cum Aesopus patinam habuerit fictilem centum milibus emptam, immensô sane pretiô; eô tamen luxeria pervenisset, ut Vitellius in Principatu suo potuerit fictile condere, alterô tantô aestimandum, adeo ut pretia murrhinorum non aequaret solum, sed et transcenderet. Eiusdem patinae, meminit idem Plin. l. 10. c. 51. Maxime tamen insignis est in hac memoria Clodii Aesopi patina centum sestertiis taxata: quae summa aureorum nostrorum, inquit Salmas. facit bis mille et quingentos. In ea itaque Patina, Aesopus convivis suis apposuit aves, aut cantu, aut humanae vocis imitatione, famosas, quarum singulae sex milibus coemptae fuerant, Plin. l. c. hoc est, quod Tertullianus ubi supra. aves, ait, eiusdem pretionsitatis: praecesserat enim, quâ multi unius obsonium sex sestertiis detulit. Sex autem setertia, sex milia nummum, h. e. aurei centum quinquaginta. Atque his duabus rebus maxime haec patina insignis fuit, et quod ex luto ficta tam carô stetit, et quod aves tam carô emptae in ea ad cenam paaositae sunt. De numero avium nihil qiidem Plinius, interim profecto magnusille oportet fuerit, ut tam grandem patinam implerent, nam et ingentem hanc fuisse necesse est, cuius facturae tam immane pretium apud figulum est positum. Cum autem Tertullianus, patinam ex avibus confiscatam dicit, consiscare ἀποταμιεύειν denotat, recondere vel reponere: sensusque est, Aesopum Histrionem in cellario suo, patinam centum millium confiscatam repositamque habuisse, ut aves in ea convivis exhiberet, sex milibus singulas coemptas: adeoque confiscavit avibus, idemest, ac ad aves confiscavit, ut avibus refertam in convivio repraesentaret, et apponeret. Πρὸς τοὺς ὄρνιθας ἀπεταμίευσεν, etc. Vide Salmas. Not. ad Terrullian. l. c. uti de patinis tribus Aethiopiae Regum, supra voce Aethiopia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.